monumenta.ch > Plinius > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 181
{LVIII} Nam quod ad permutationem seminum attinet, quibusdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae, porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus; infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi, et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat gethyum. sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra tempestiva sunt.